Hľadaný výraz: psalms 82, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat. 2 “ Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis? 3 Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate. 4 Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ”. 5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae. 6 Ego dixi: “ Dii estis, et filii Excelsi omnes ”. 7 Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. 8 Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

1

mail   print   facebook   twitter